Home » Psalmi capitulum – 94 – Clementine Vulgate

Psalmi capitulum – 94 – Clementine Vulgate

Capitula Psalmi (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ;

2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei :

3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ;

5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.

6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos :

7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.

8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra

9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt me, et viderunt opera mea.

10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde.

11 Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.

Pradeep Augustine Avatar

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

Stay Connected

Recently added Bibles

Download our App

Get our official Catholic Gallery app for daily Mass readings, prayers & more

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks