Home » Psalmi capitulum – 91 – Clementine Vulgate

Psalmi capitulum – 91 – Clementine Vulgate

Capitula Psalmi (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 Psalmus cantici, in die sabbati.

2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime :

3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,

4 in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.

5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.

6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.

7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.

8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi :

9 tu autem Altissimus in æternum, Domine.

10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.

12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

13 Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.

14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.

15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :

16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.

Pradeep Augustine Avatar

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

Stay Connected

Recently added Bibles

Download our App

Get our official Catholic Gallery app for daily Mass readings, prayers & more

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks