back to top
HomeLatinPsalmi capitulum - 75 - Clementine Vulgate

Psalmi capitulum – 75 – Clementine Vulgate

Capitula Psalmi (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

2 Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus.

3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.

4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.

5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;

6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.

8 Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua.

9 De cælo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit

10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.

11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.

12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera : terribili,

13 et ei qui aufert spiritum principum : terribili apud reges terræ.

Pradeep Augustine
Pradeep Augustinehttps://bible.catholicgallery.org/
Pradeep Augustine is the founder of Catholic Gallery. He is a passionate Writer, An Artist, a computer geek and a part-time Blogger who loves to write a lot of contents on Catholicism in his free time. He is the founder of the Technical Blog www.GetCoolTricks.com, where he shares a lot of technical Contents. Stay connected with him on his social profiles.

LEAVE A REPLY

Please enter your comment!
Please enter your name here

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks