back to top
HomeLatinPsalmi capitulum - 80 - Clementine Vulgate

Psalmi capitulum – 80 – Clementine Vulgate

Capitula Psalmi (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.

2 Exsultate Deo adjutori nostro ; jubilate Deo Jacob.

3 Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum cum cithara.

4 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ :

5 quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.

6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat, audivit.

7 Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt.

8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis.

9 Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,

10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.

11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.

12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.

13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis.

14 Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,

15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.

16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.

17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.

Pradeep Augustine
Pradeep Augustinehttps://bible.catholicgallery.org/
Pradeep Augustine is the founder of Catholic Gallery. He is a passionate Writer, An Artist, a computer geek and a part-time Blogger who loves to write a lot of contents on Catholicism in his free time. He is the founder of the Technical Blog www.GetCoolTricks.com, where he shares a lot of technical Contents. Stay connected with him on his social profiles.

LEAVE A REPLY

Please enter your comment!
Please enter your name here

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks