Home » Psalmi capitulum – 87 – Clementine Vulgate

Psalmi capitulum – 87 – Clementine Vulgate

Capitula Psalmi (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Esdrashitæ.

2 Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.

3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.

4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.

5 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,

6 inter mortuos liber ; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.

7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.

8 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.

9 Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ;

10 oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas.

11 Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?

12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?

13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ? et justitia tua in terra oblivionis ?

14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.

15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam ; avertis faciem tuam a me ?

16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.

17 In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me :

18 circumdederunt me sicut aqua tota die ; circumdederunt me simul.

19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.

Pradeep Augustine Avatar

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

Stay Connected

Recently added Bibles

Download our App

Get our official Catholic Gallery app for daily Mass readings, prayers & more

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks