Home » Psalmi capitulum – 62 – Clementine Vulgate

Psalmi capitulum – 62 – Clementine Vulgate

Capitula Psalmi (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.

2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !

3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.

5 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.

6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.

7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.

8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.

9 Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.

10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam : introibunt in inferiora terræ ;

11 tradentur in manus gladii : partes vulpium erunt.

12 Rex vero lætabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua.

Pradeep Augustine Avatar

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

Stay Connected

Recently added Bibles

Download our App

Get our official Catholic Gallery app for daily Mass readings, prayers & more

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks