Home » Psalmi capitulum – 51 – Clementine Vulgate

Psalmi capitulum – 51 – Clementine Vulgate

Capitula Psalmi (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 In finem. Intellectus David,

2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.

3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?

4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.

5 Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

6 Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa.

7 Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

8 Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :

9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.

10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.

11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

Pradeep Augustine Avatar

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

Stay Connected

Recently added Bibles

Download our App

Get our official Catholic Gallery app for daily Mass readings, prayers & more

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks