Home » Psalmi capitulum – 35 – Clementine Vulgate

Psalmi capitulum – 35 – Clementine Vulgate

Capitula Psalmi (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 In finem. Servo Domini ipsi David.

2 Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.

3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.

4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.

5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ : malitiam autem non odivit.

6 Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.

7 Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,

8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.

9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos :

10 quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.

11 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.

12 Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.

13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.

Pradeep Augustine Avatar

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

Stay Connected

Recently added Bibles

Download our App

Get our official Catholic Gallery app for daily Mass readings, prayers & more

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks