back to top
HomeLatinPsalmi capitulum - 32 - Clementine Vulgate

Psalmi capitulum – 32 – Clementine Vulgate

Capitula Psalmi (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio.

2 Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi.

3 Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione.

4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.

5 Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra.

6 Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

7 Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos.

8 Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.

9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt.

10 Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.

11 Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.

12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi.

13 De cælo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum.

14 De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram :

15 qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum.

16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.

17 Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.

18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus :

19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.

20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.

21 Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.

22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.

Pradeep Augustine
Pradeep Augustinehttps://bible.catholicgallery.org/
Pradeep Augustine is the founder of Catholic Gallery. He is a passionate Writer, An Artist, a computer geek and a part-time Blogger who loves to write a lot of contents on Catholicism in his free time. He is the founder of the Technical Blog www.GetCoolTricks.com, where he shares a lot of technical Contents. Stay connected with him on his social profiles.

LEAVE A REPLY

Please enter your comment!
Please enter your name here

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks