Home » Psalmi capitulum – 31 – Clementine Vulgate

Psalmi capitulum – 31 – Clementine Vulgate

Capitula Psalmi (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.

3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.

5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.

6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.

7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.

8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos.

9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.

10 Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde.

Pradeep Augustine Avatar

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

Stay Connected

Recently added Bibles

Download our App

Get our official Catholic Gallery app for daily Mass readings, prayers & more

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks