back to top
HomeLatinPsalmi capitulum - 113 - Clementine Vulgate

Psalmi capitulum – 113 – Clementine Vulgate

Capitula Psalmi (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,

2 facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus.

3 Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.

4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.

5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?

6 montes, exsultastis sicut arietes ? et colles, sicut agni ovium ?

7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob :

8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.

9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam :

10 super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?

11 Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit.

12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

13 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.

14 Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.

15 Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.

16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

17 Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

18 Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.

21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.

22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.

23 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.

24 Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.

25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum :

26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.

Pradeep Augustine
Pradeep Augustinehttps://bible.catholicgallery.org/
Pradeep Augustine is the founder of Catholic Gallery. He is a passionate Writer, An Artist, a computer geek and a part-time Blogger who loves to write a lot of contents on Catholicism in his free time. He is the founder of the Technical Blog www.GetCoolTricks.com, where he shares a lot of technical Contents. Stay connected with him on his social profiles.

LEAVE A REPLY

Please enter your comment!
Please enter your name here

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks