back to top
HomeLatinIob capitulum - 12 - Clementine Vulgate

Iob capitulum – 12 – Clementine Vulgate

Capitula Iob (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 Respondens autem Iob, dixit :

2 Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia ?

3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat ?

4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum : deridetur enim justi simplicitas.

5 Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.

6 Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.

7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cæli, et indicabunt tibi.

8 Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.

9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?

10 In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.

11 Nonne auris verba dijudicat ? et fauces comedentis, saporem ?

12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.

13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam.

14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet ; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.

15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ; et si emiserit eas, subvertent terram.

16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.

17 Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.

18 Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.

19 Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat :

20 commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.

21 Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.

22 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.

23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.

24 Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium :

25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.

Pradeep Augustine
Pradeep Augustinehttps://bible.catholicgallery.org/
Pradeep Augustine is the founder of Catholic Gallery. He is a passionate Writer, An Artist, a computer geek and a part-time Blogger who loves to write a lot of contents on Catholicism in his free time. He is the founder of the Technical Blog www.GetCoolTricks.com, where he shares a lot of technical Contents. Stay connected with him on his social profiles.

LEAVE A REPLY

Please enter your comment!
Please enter your name here

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks