Home » Nahum capitulum – 1 – Clementine Vulgate

Nahum capitulum – 1 – Clementine Vulgate

Capitula Nahum (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.

2 Deus æmulator, et ulciscens Dominus : ulciscens Dominus, et habens furorem : ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.

3 Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.

4 Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.

5 Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt : et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo.

6 Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet in ira furoris ejus ? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo.

7 Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.

8 Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ.

9 Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio,

10 quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena.

11 Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem.

12 Hæc dicit Dominus : Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit : afflixi te, et non affligam te ultra.

13 Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.

14 Et præcipiet super te Dominus ; non seminabitur ex nomine tuo amplius : de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.

15 Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit.

Pradeep Augustine Avatar

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

Stay Connected

Recently added Bibles

Download our App

Get our official Catholic Gallery app for daily Mass readings, prayers & more

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks