back to top
HomeLatinIob capitulum - 5 - Clementine Vulgate

Iob capitulum – 5 – Clementine Vulgate

Capitula Iob (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.

2 Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.

3 Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.

4 Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.

5 Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.

6 Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.

7 Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.

8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum :

9 qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero ;

10 qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa ;

11 qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate ;

12 qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant ;

13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.

14 Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.

15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.

16 Et erit egeno spes ; iniquitas autem contrahet os suum.

17 Beatus homo qui corripitur a Deo : increpationem ergo Domini ne reprobes :

18 quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt.

19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.

20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.

21 A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.

22 In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.

23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.

24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans speciem tuam, non peccabis.

25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.

26 Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.

27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est : quod auditum, mente pertracta.

Pradeep Augustine
Pradeep Augustinehttps://bible.catholicgallery.org/
Pradeep Augustine is the founder of Catholic Gallery. He is a passionate Writer, An Artist, a computer geek and a part-time Blogger who loves to write a lot of contents on Catholicism in his free time. He is the founder of the Technical Blog www.GetCoolTricks.com, where he shares a lot of technical Contents. Stay connected with him on his social profiles.

LEAVE A REPLY

Please enter your comment!
Please enter your name here

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks