back to top
HomeLatinII Ad Timotheum capitulum - 3 - Clementine Vulgate

II Ad Timotheum capitulum – 3 – Clementine Vulgate

Capitula II Ad Timotheum (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :

2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,

3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,

4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :

5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :

6 ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis :

7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.

8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;

9 sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,

11 persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.

12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

13 Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.

14 Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :

15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.

16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia :

17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

Pradeep Augustine
Pradeep Augustinehttps://bible.catholicgallery.org/
Pradeep Augustine is the founder of Catholic Gallery. He is a passionate Writer, An Artist, a computer geek and a part-time Blogger who loves to write a lot of contents on Catholicism in his free time. He is the founder of the Technical Blog www.GetCoolTricks.com, where he shares a lot of technical Contents. Stay connected with him on his social profiles.

LEAVE A REPLY

Please enter your comment!
Please enter your name here

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks