Home » Canticum Canticorum capitulum – 6 – Clementine Vulgate

Canticum Canticorum capitulum – 6 – Clementine Vulgate

Capitula Canticum Canticorum (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.

3 Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.

4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.

5 Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro : omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.

6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.

7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.

8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?

10 Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.

11 Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.

12 Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.

Pradeep Augustine Avatar

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

Stay Connected

Recently added Bibles

Download our App

Get our official Catholic Gallery app for daily Mass readings, prayers & more

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks