back to top
HomeLatinEcclesiasticus capitulum - 26 - Clementine Vulgate

Ecclesiasticus capitulum – 26 – Clementine Vulgate

Capitula Ecclesiasticus (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 Mulieris bonæ beatus vir : numerus enim annorum illius duplex.

2 Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit.

3 Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :

4 divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.

5 A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit :

6 delaturam civitatis, et collectionem populi :

7 calumniam mendacem super mortem omnia gravia :

8 dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.

9 In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans.

10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.

11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia : et turpitudo illius non tegetur.

12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.

13 In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se.

14 Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit.

15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.

16 Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.

17 Disciplina illius datum Dei est.

18 Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ.

19 Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.

20 Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ.

21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.

22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem.

23 Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.

24 Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.

25 In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit :

26 vir bellator deficiens per inopiam ; et vir sensatus contemptus ;

27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum : Deus paravit eum ad rhomphæam.

28 Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt : difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.

Pradeep Augustine
Pradeep Augustinehttps://bible.catholicgallery.org/
Pradeep Augustine is the founder of Catholic Gallery. He is a passionate Writer, An Artist, a computer geek and a part-time Blogger who loves to write a lot of contents on Catholicism in his free time. He is the founder of the Technical Blog www.GetCoolTricks.com, where he shares a lot of technical Contents. Stay connected with him on his social profiles.

LEAVE A REPLY

Please enter your comment!
Please enter your name here

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks