back to top
HomeLatinI Ad Timotheum capitulum - 2 - Clementine Vulgate

I Ad Timotheum capitulum – 2 – Clementine Vulgate

Capitula I Ad Timotheum (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus :

2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate :

3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,

4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus :

6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis :

7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.

8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.

9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa :

10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.

11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione.

12 Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio.

13 Adam enim primus formatus est : deinde Heva :

14 et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit.

15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.

Pradeep Augustine
Pradeep Augustinehttps://bible.catholicgallery.org/
Pradeep Augustine is the founder of Catholic Gallery. He is a passionate Writer, An Artist, a computer geek and a part-time Blogger who loves to write a lot of contents on Catholicism in his free time. He is the founder of the Technical Blog www.GetCoolTricks.com, where he shares a lot of technical Contents. Stay connected with him on his social profiles.

LEAVE A REPLY

Please enter your comment!
Please enter your name here

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks