back to top
HomeLatinI Paralipomenon capitulum - 24 - Clementine Vulgate

I Paralipomenon capitulum – 24 – Clementine Vulgate

Capitula I Paralipomenon (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis : sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.

3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.

4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim : et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.

5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.

6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar : et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.

7 Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,

8 tertia Harim, quarta Seorim,

9 quinta Melchia, sexta Maiman,

10 septima Accos, octava Abia,

11 nona Jesua, decima Sechenia,

12 undecima Eliasib, duodecima Jacim,

13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,

14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,

15 decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,

16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,

17 vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,

18 vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.

19 Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël.

20 Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia.

21 De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias.

22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath :

23 filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.

24 Filius Oziel, Micha : filius Micha, Samir.

25 Frater Micha, Jesia : filiusque Jesiæ, Zacharias.

26 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filius Oziau : Benno.

27 Filius quoque Merari : Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.

28 Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos.

29 Filius vero Cis, Jerameel.

30 Filii Musi : Moholi, Eder et Jerimoth : isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.

31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores : omnes sors æqualiter dividebat.

Pradeep Augustine
Pradeep Augustinehttps://bible.catholicgallery.org/
Pradeep Augustine is the founder of Catholic Gallery. He is a passionate Writer, An Artist, a computer geek and a part-time Blogger who loves to write a lot of contents on Catholicism in his free time. He is the founder of the Technical Blog www.GetCoolTricks.com, where he shares a lot of technical Contents. Stay connected with him on his social profiles.

LEAVE A REPLY

Please enter your comment!
Please enter your name here

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks