back to top
HomeLatinZacharias capitulum - 2 - Clementine Vulgate

Zacharias capitulum – 2 – Clementine Vulgate

Capitula Zacharias (Latin Bible : Clementine Vulgate)

1 Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.

2 Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.

3 Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus :

4 et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.

5 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.

6 O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus.

7 O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis :

8 quia hæc dicit Dominus exercituum : Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos : qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei :

9 quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi : et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.

10 Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.

11 Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui : et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.

12 Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem.

13 Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.

Pradeep Augustine
Pradeep Augustinehttps://bible.catholicgallery.org/
Pradeep Augustine is the founder of Catholic Gallery. He is a passionate Writer, An Artist, a computer geek and a part-time Blogger who loves to write a lot of contents on Catholicism in his free time. He is the founder of the Technical Blog www.GetCoolTricks.com, where he shares a lot of technical Contents. Stay connected with him on his social profiles.

LEAVE A REPLY

Please enter your comment!
Please enter your name here

Your Faith. Your Way.
Download the Catholic Gallery app for offline Mass readings, daily prayers, and audio Bible — all in one place.
Available on:
No Thanks